PENSITATIONES Publicae

PENSITATIONES Publicae
PENSITATIONES Publicae
Azoni in summa C. si propter publ. pensit, vend. fuer. celeb. dicuntur exactiones tributorum vel vestium vel auri vel argenti, quae a certis personis debebantur fisco: etiam ea, quae ad viarum vel pontium refectionem praestanda sunt a possidentibus. Brevius et clarius: Pensitationes erant, quae solvebantur Reip. ioh. Bello. Etymol. A'pensitando, quod proprie denotat non quod semel solvendum est, sed quod in plures annos debetur: unde Vectig alium pensitationem et Pensiones locationum dictae, quod non statim implentur, sed semper pendetn, uniusque anni solutô debitô statim incipitcedere sequentis anni summa et tamquam suspensa tenetur. Ita et spem praemiorum dixit Alexander Imperatorpro futurorum annorum praemiis etc. Ioh. Calvin. Lexico Iurid. Neque vero subditorum solum, sed et Principum Pensitationes notae, quorumnon non pauci olim hodieque certum quid pensitant, aut ad redimendas iniurias, aut ad tutelam comparandam, Principibus potentioribus, ξύμμαχοι φόρου ὑποτελεῖς, ut est apud Thucydidem l. 1. Quales Hebraeorum Reges et vicinarum gentium post Antonii tempora, ἐπὶ φόροις τεταγμένοι, ut Appianus loquitur vide quoque Iosephum l. 15. Iud. Ant. et Chrysostomum l. 2. de Eleemos. Sic Daci a Domitiano, primo huius in stitutiauctore, vide infra Pharasmanes; Persae ecuniam annuam ab Iustiniano accipiebant, qua de re vide Procopium Persicorum l. 2. et Gotthicorum l. 4. Id molli vocabulô vocabatur stipendium, ad tutandas portas Caspias. Turcae Arabas montanos pecuniâ placant etc. Atque hi Principes summum quidem Imperium habent in suis ditionibus pensitatio tamen istiusmodi utporee in firmitatis confessio aliquid de dignitate utique delibat, H. Grotius de Iure Belli et Pacis l. 1. c. 3. §. 22.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”